Liber Judicum*

Caput 11: Versus 8

Dixeruntque principes.AUG., ibid.Tale quid figuratum est in Joseph, etc., usque ad in qua regni ejus non erit finis.Et pugnes.AUG.Quod contra filios Ammon dux quaeritur Jephte, quibus victis liberentur qui eo duce bellare cupiebant: quia Ammon interpretatur filius populi mei, vel populus moeroris; aut illi significantur inimici qui ex ipsa gente in infidelitate permanserunt; aut omnes gehennae praedestinati:ubi erit fletus et stridor dentium,tanquam populo moeroris. Quanquam populus moeroris diabolus et angeli ejus convenienter intelliguntur: vel quia aeternam miseriam eis quos decipiunt, acquirunt, vel quia ipsi aeternae miseriae deputati sunt.
(* Traductions européennes)